Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Generosa erat femina, triginta circiter annorum, san- Quotidiana guinea, vegeta &tenera, quae quarto mense gravida abor-recidivans tum cum enormi haemorrhagia &post hunc mensium sup- emeticis enpressionem experta, pallida hinc facta fuerat atque cachecti-rata. ca, cum alvo adstricta &appetitu dejecto. Haec postquam ostreas in coena comedisset &vesperi sole occiduo in horto deambulasset, nocte insequente febre corripiebatur, cum anxietate, nausea &ingente artuum languoreRemittente febre dabatur ipsi quidem elixirium stomachale, sed noctu eodem tempore iterum redibat febris gravior paullo. Porrigebatur ob suspicionem cruditatum vomitorium, ex tartari vitriolati granis XII. &radicis hypecuanhae granis XXV. quo crassam viridis coloris pituitam evomebat. Nihilominus stato repetebat tempore febris, majori adhuc compresforio in epigastrio sensu vomendique conatu, quae silente etiam febre perfistebant. Aperiebatur quidem vesperi alvus stricta clystere emolliente; febris tamen &ventriculi spasimus per aliquot dies insistebant &facies icterica plane comparebat. Exhibebatur ipsi mixtura ex aquae cardui benedicti unciis tribus, theriacalis. cinnamomi ana uncia semis, salis cardui benedicti, antimoni diaphoretici ana scrupulis duobus, spiritus vitrioli guttis XX, sirupi papaveris rhoeados drachmis duabus, cujus dimidiam partem vesperi sex ante (Hoffm. Syst. T. IV.) paroxysmum horis, sumsit, imposito simul ventriculo sacculo, ex speciebus stomachicis &carminativis in vino coctis, quo sudor ante invasionem largus &febris mitior. Instante sequenti paroxysino, alteram reliquam mixturae sumsit partem, qui emansit prorsus &spasmus quoque cardialgicus laxatus.