Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 98
Unproofread scanNot analysed yet
Quum vero aegra convalescens appetitui indulgeret, fructibusque horaeis ac marinis piscibus vesceretur, quinto post die iterum in febrem incidit, majori fere anxietate, vomendi conatu animique quadam defectione stipatam &vesperi accedentem. Solvebatur hinc alvus, mixtura &externa adhibebantur, sed incassum fere. Persistebat enim potius fervor &languor cum magna debilitate, etiam superato paroxysmo, ut metus esset continuae. Injiciebatur rursus clyster &vomitorium supra dictum porrigebatur, sequente &vomitu, &alvi secessu. Mitescebant inde symptomata cum febre, &pulvere ex corticis chaccarillae, tartari vitriolati &salis ammoniaci anatica portione confecto &per septem dies, quatuor quibusvis horis, ad drachmam dimidiam usurpato, discussa demum omnia, ventriculo &corpori robur redditum, mensium quoque fluxus in ordinem redactus. Epicrisis. Caveant sibi omnes, qui ex sanguinis immodica profusione languent, a prava diaeta &corporis refrigeratione. Tum enim, ob imminutum corporis ipsiusque ventriculi robur, perspirationem quoque imminutam, promta febrium genesis. Deinceps in quotidiana, cujus causa ingens cruditatum in stomacho &primis viis saburra, magis quam ulla alia intermittente, conducibile est, ventriculum, praemisso blando enemate, leni emetico deplere. Tum spasticas ventriculi stricturas nihil promtius laxat, quam placidum elicere sudorem, quam in rem spirituosa regioni epigastricae calide applicata egregie conferunt. Tandem expurgata prima regione, chaccarillae cortex cum salibus, non modo ad febrem fugandam, sed &digestionis successum fulciendum, utiliter adhibetur.