Latin
viii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 viii
Unproofread scanNot analysed yet
Iam haec clavis nihil aliud est, quam illa rerum medicarum scientia, quae depromta est ex principiis in sensum &conceptum cadentibus, anatomicis nempe &physico-mechanicis, ita, ut illorum ope ea, quae ad corporis humani ejusque partium intimam structuram &ex hac dependentes singularum functiones pertinent, &horum beneficio, indoles &facultates rerum corporearum, quae non pro arbitrio, sed ex necessitate a summo creatore indita immutabili, in corpus agunt, ac unice vitam, sanitatem, mortem &morbos, horumque &praeservationem, &curationem, dispensant, cognoscantur. Prae omnibus tamen opus est deducta ex his principiis pathologia vera, qua si quis destituitur, nihil solidi, nihil recti, de medicamentorum viribus, an in hoc vel illo morbo &individuo, salubria sint, vel insalubria? judi care valet. Quam manca autem &hiulca sit quamque infirmis fundamentis nitatur, &veterum, &recentiorum plurimorum pathologia, nemo qui penitius eandem sine praejudicio expendit, inficias ire poterit, sed dicere illud &palam scribere, tam odiosum est, quam veritatem eloqui. Ita tamen omnino est. Et ne gravius aut ex affectu forsan scriptum videatur, exemplo sint definitiones, ubivis obviae. Veras has &reales, genuinum ac firmum esse principium, ex quo conclusiones &demonstrationes, de essentia, causis &differentiis definiti formandae, accuratiores Philosophi, profitentur &asserunt omnes. Quae autem in medica disciplina passim circumferuntur, de arte inprimis medica, de vita, sanitate, morbis, morte, de febre, inflammatione, morbo spasmodico hypochondriaco definitiones, ita sunt comparatae, ut vix ulla sit, in qua non multum desiderari queat. Quin, quum in physiologicis cerebri &systematis nervosi functio &usus, pensi habetur &a plurimis tantum non ignoretur; ultro innotescit, morbos ex horum vitio etiam ignorari, &mutilam praeterea admodum esse, non modo morborum, sed &symptomatum aetiologiam.