Latin
ix
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 ix
Unproofread scanNot analysed yet
De therapiae porro nostro tempore receptae, imperfectione testimonio est indubio, illa propudiosa inter Medicos vigens dissensio, de remediorum viribus &usu. Lacerantur hac passim maximae virtutis auxilia, venaesectio, fonticuli, vesicatoria, purgantia, emetica, martialia, adstringentia, inprimis chinae cortex, camphorata, volatilia, opiata &mercurialia, quae nonnulli in totum, nonnulli sub certa tantum conditione rejiciunt, alii vicissim mire laudant ac concelebrant. Luculentius hanc in therapevticis ignorantiam prodit ingens illa remediorum supellex atque farrago, simplicium &compositorum, Galenicorum &Chymicorum, quam tamen plurimi necessariam judicant ad oppugnandos tam multos &varios morbos. Alii contra universalia tantum crepant, &paucissima numero in usum voAb utraque vero parte diaecanda esse, contendunt. illa maximarum in chronicis tetica &quasi domestica, morbis virium praesidia, quibus Veteres, Chymiae &Pharmaciae ignari, gravissimos morbos debellarunt, aqua nimirum, vel pura fontana, vel mineralis, lac, serum lactis, ptisanae, decocta &infusa specierum vegetabilium, balnea, frictiones, abstinentia quoque &media, vel plane ignorantur vel minimum negliguntur, neque ex merito aestimantur. Sed sic obvios naevos atque defectus Medicinae, uti hodie fere est, tetigisse sufficiat &iterum inculcasse, quae satis inculcari possunt nunquam. Iam quo pacto lapsus hi vitandi &quam ego ob id hoc in opere servaverim tractationis rationem, ostendam.