Latin
xii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xii
Unproofread scanNot analysed yet
Dein subjunxi statim generalem morbi historiam, completam cum omnibus necessariis circumstantiis, depromtam partim ex propria, partim aliorum peritissimorum Medicorum experientia, eumque in finem magno cum fructu usus sum ex antiquissimis Hippocratis &Aretaei, neque minus Celsi, Coelii Aureliani &Tralliani scriptis, qui accuratius recentioribus morborum con signarunt historias, è quibus ob id eximiora loca passim inserui. Enarrata historia, in proximam &adaequatam cujus vis morbi causam, quae symptomatum ge nitrix, inquisivi, &simplici simul ac facili methodo cum hac connexi causas antecedentes remotas, item naturales, non naturales &praeter naturales, ostendendo apte &intelligenter qua ratione hae ad primam in effectum traducendam conspirent. Tum exposui signa e quibus de morbi eventu judicandum perite, ac, ut sedes morbi &mortis causa innotesceret, addidi demum, quae in cadaveribus defunctorum reperiantur. Sic tradita morbi theoria, accessi statim ad medicationem &curatorias indicationes, quae perperam plerumque seorsim tractantur. Curatio enim &medendi methodus opponi debent causis, ideoque etiam proxime cum iis connecti, quo eo melius in oculos incurrant &animo infigantur. Prisca haec fuit Hippocratis sententia, quam lib. de flat. pag. 400. sic prodidit: si quis causas corporis affecti probe cognovit; potens est valde ea afferre, quae corpori commodent, nimirum contraria, morborum natura perspecta. Est enim secundum naturam Medicina, id est, Medicina in naturalem statum debet reducere aegrotum.