Latin
xi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 xi
Unproofread scanNot analysed yet
oportet non solum dicere, sed etiam demonstrare, quod verum est in Medicina. Idem lib. de art. pag. 9. vult, ut morborum tam manifestorum, quam obscurorum, certae &infallibiles medelae sint. Et lib. de loc. in hom. pag. 398. constans, alt, &firma est tota Medicina &doctrinae optime in ea compositae, minime fortuito casu egere videntur. Atque etiam ego existimo, medicam disciplinam ad demonstrationes conficiendas omnium esse aptissimam. Magnus enim est numerus causarum naturalium, non naturalium &praeternaturalium, quae concurrere debent ad proximam causam, a qua functiones laeduntur immediate &morbus fit. Quo vero major rerum vel causarum series &ordo; eo pulcriores, pleniores &perfectiores conficiuntur demonstrationes. Jam, uti supra dictum, secundum optimos demonstrandi inagistros, definitiones reales sunt illud principium &fundamentum, ex quo conclusiones firma argumentatione deducendae, &in quod veritates singulae tandem resolvuntur. Quare in adornanda hac morborum pervestigatione, hanc mihi praefixi methodum, ut primo loco veram morbi defintionem collocarem, per quam ipse morbus ejusque causa cognosci &ab aliis ratione suae essentiae dignosci possit.