Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 100
Unproofread scanNot analysed yet
Pyrmontanae autem acidulae, si quis illis uti velit cum fructu, exquisitum postulant regimen, tam sub, quam aliquot hebdomades post usum, tanto magis, si potans jam tum viscerum affectus est labe. Quod quia in nostro non factum, sed potus pro lubitu, sine observatione debita institutus, malum exacerbatum &ad exitum tristem traductum esse, non est mirandum, nec eapropter dextro usui quicquam detrahendum. OBSERVATIO. II. Judaeus annorum quinquaginta, natus patre haemorrhoidario, &ipse a prima statim aetate sanguinis stillicidiis, in variolarum quidem &morbillorum morbo e naribus, ac postea haemoptysi obnoxius, quadragesimo anno coepit primum pati haemorrhoidalem fluxum, qui postea singulis fere mensibus, ac nonnunquam sub fortiori in itinere maxime corporis commotione, rediit effusior. Quod quum sine sanitatis detrimento contingeret, tulit patienter; sed quum aliquot abhinc annis insisteret profluvium diutius, idque largum, inde admodum fuit debilitatus, &appetentia cum digestione labefactata. Quare ut auxilium quaereret fuit coactus ad moderandum fluxum. Ex variis autem multisque remediis obtinuit nullum. Optimum tamen tulit antimonii tinctura, ex sale tartari ®ulo antimonii parata, &non tam acris, quam quae cum nitro conficitur, in cuius uncia soluta camphorae drachma dimidia, &mane vesperique cum aquae frigidae haustu sumta ad guttas viginti. Epicrisis. Perperam utique putant praeiudiciis toti inhaerentes &parum periti, camphoram nimium concitare sanguinis aestuoSEcr. I. CAP. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio. 101 aestuosum orgasmum eaque propter esse reformidandam, multo minus in immodicis sanguinis fluxionibus in usum trahendam.