Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 99
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. Celeberrimi nominis vir, corpore plenus atque roHaemerrboibustus, sexagesimum tertium aetatis annum egressus, a mul dum excessur tis jam annis liberale sanguinis per venas sedis passus est letbalis post stillicidium, fere menstruum, eodemque rite succedente, va Pyrmontaletudinis incommoda sensit nulla. uas. Sed posteaquam diuturno affectus fuerat cum tacita iracundia moerore, restitit haemorrhoidum fluxus, &facies ante florida, facta flavescens &flaccida, cum oculorum intumescentia. Ob metum igitur cachexiae Pyrmontanas adiit acidulas easdemque ingenti in copia hausit, neque tamen in, neque post earum usum, conveniens coluit in vita victuque regimen. Inde effusissimus sanguinis puri per anum sequutus est fluxus, non compescibilis, licet nitrosis pulveribus BeccheriaPedes potius facti oedematosi, nisque pilulis uteretur. venter intumuit, vires collapsae, anhelitus factus difficilis, superiora contabuerunt tandemque excepit mors. Epicrisis. Nihil certe ex animi etiam commotionibus haemorrhoidariis est perniciosius, quam angor &moestitia diutius extracta, quae vires, tonum ac robur partium labefactando, efficiunt 100 SECT. I. CAB. IV. De haemorrhoidali fluxu nimis. efficiunt primum stagnationes, quae postea obfirmando in abdominis visceribus infarctus, excessivas inducunt haemorrhagias atque funestas.