Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Illustris stemmatis femina, floridae formae, sanguine &succis plena, vigesimo octavo aetatis anno tertium jam mensem gravida, ex uteri sinu sanguinem per duas hebdomades exigua quidem quantitate profluere sensit, vehem entioris vero saltationis motu mox in talem incidit haemorrhagiam, ut universus propemodum sanguis, usque ad mensuras sex, vel septem, floridus &fluidus, intra aliquot horas, e corpore promanasse visus fuerit, intercurrentibus subinde animi deliquiis. Nihil auxilii tam intra quam extra ad cohibendum tantum sanguinis impetum praetermissum fuit, sed frustraneo effectu. In tanto itaque vitae periculo coactus ego fui ad anceps &extremum confugere auxilium, linteum scilicet apte contortum &probe solutione capitis mortui vitrioli imbutum, quod in uteri sinum SEcr. I. CAr. V. De uteri haemorrhagia immoderata. 121 sinum quousque penetrari potuit, intrudi curavi. Hoc non multo post substitit fluxus, &exhibitis analepticis medicamentis &alimentis erectus quodammodo animus cum viribus. Tertia die post, tentata est extractio lintei, quae non fuit sine difficultate, quia illud plane exsuccum &siccatum erat, ipsique superne congrumatus, niger, aridus sanguis adhaerescebat.