Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 121
Unproofread scanNot analysed yet
Factum hinc est, ut quum secessum peteret aegra frustum massae carneae ex utero simul, cum aliqua sanguinis fluidi portione prolaberetur. Quo excluso, quum nihil amplius exiret, postea per commodam diaetam &medicamenta, ventriculi digestionem ac vires restaurantia, generosa haec femina successive convaluit. Epicrisis. Non novum est, ab incoërcibili sanguinis ex utero profusione in partu laborioso, in abortu etiam, in lethaSub tanto autem lem syncopen incidere posse feminas. mortis periculo, anceps etiam remedium experiri non inconsultum est. Et licet tale stipticum uteri internis partibus applicare nunquam antea observatum vel visum fuerit; tamen haec observatio docet, stiptica etiam internis uteri partibus non adeo esse inimica, siquidem post haec femina gratiosa admodum &concepit &peperit feliciter.