Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IIX. Adiit Carolinas thermas femina viginti quatuor annos habens, sanguinea, iisdemque ad hystericam qua detinebatur passionem debellandam ex Medici consilio usa est. Sed ipsum inter usum, minus forsan dextrum, experta est inordinatum copiosum sanguinis ex utero fluxum &postea ad aliquot interdum hebdomades durantem. Inde virium debilitatem, appetitus defectum &languorem cum lurido faciei colore incurrit. Medicum igitur vocavit in consilium, qui pulvere Heurnii sanguinis profluvium composuit quidem, at ingens postea praecordiorum anxietas cum cardialgia infestavia, ipsam suffocationem minitans. Vnde ad haec mala depulsanda multis variisque usa est remediis, quorum tamen nullum effectum edidit speratum. Sumsit quoque ex alius Medici suasu emeticum, quo multum viscidae ac viridescentis materiae exturbatum, &nonnihil levaminis allatum. Nihilosecius sanguis paullo post largius profluxit &aegram ut de malo funditus exstirpando esset Secr. I. Car. V. De uteri haemorrhagia immoderata. 129 esset sollicita coëgit, id quod etiam fortunate DEO praestitum est his; pilulis nempe nostris balsamicis, quotidie ad aliquot, grana, interposito pulvere ex antimonio martiali cachectico, nitro antimoniato &depurato, assumtis, usurpata subinde tinctura martis Zvvelferi &poto cerevisiae loco decocto ex radicibus &lignis temperato.