Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 129
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Mineralium aquarum usus non minus nimium Buentinus, quam suppressis ex utero fluxibus, opitulatur; sed prudentem &peritum desiderat Medicum. Nam morbus uterque, inveteratus praesertim, ab obstructione &farctu vasorum uteri ducit haud raro natales, ea tantum cum differentia, quod in nimio profluvio obstaculum liberi progressus sit in vasis majoribus venosis, in deficiente vero in vasis minoribus, maxime arteriosis. Minerales autem aquae utique impedimentum hoc tollere valent, eaque propter praestant utrumque. Id vero tenendum: utendum esse usdem non ipso sub fluxu, sed extra eum, ad arcendum recursum. Si secus fit, augetur uteri laxitas, augetur affluxus. Tum potius per balsamica roborantia interius &exterius utero remisso robur reddere, ac postea, ne repetat profluvium minerales aquas ad eluendos meatus eosdemque servandos apertos, in usum vocare convenit.