Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 138
Unproofread scanNot analysed yet
Et inde est, quod nunc quoque quotiescunque fatigatur &corpus exercet, in idem symptoma incidat, turbidae scilicet sanguinolentae urinae. Ratio vero, quare equitatio, cujus alias in praecavendis &etiam sanandis chronicis affectionibus magna vis &efficacia est, ad haemorthagiam renum &vesicae plurimum disponat, inde petenda venit, quod propter compressionem venarum in femoribus, in perinaeo etiam &ano, sanguinis recursus multum retardetur. Hinc copia sanguinis major fit &increscit in arteriis, motusque sanguinis in superioribus partibus augetur &intensior fit praesertim circa lumbos, per motum succussorium. Sic facto citatiori sanguinis affluxu, emulgentes tandem arteriae quam facile aperiuntur. Recte enim scribit Malpighius tractatu de renibus: In nostro corpore, praeter pulmones, non alia est pars, quae exundantis sanguinis injuriis magis subjiciatur, quam renes. XIII. Deinceos sanguineae mictionis, sed magis priori infestae &periculosae, c iussam non infrequenter calculus intra renem delitescens subministrat. Multa enim hujus succurrunt exempla, &tale quoque habet Horstius Lib. IV. Observ. 37. ubi sine omni lumborum dolore, calculosi, praesertim qui sanguine plus justo abundant &corpus vehementer motu exercent, sanguineam emittunt urinam. Quomodo vero hoc fiat, vero videtur simillimum, quod calculus mole major ac figura asper, sine dolore quidem intra renes diu delitescere possit, nihiloninus haud levem compagi renum vasculosae labem suo affrictu ac compressione inducat, eorum quoque functionem naturalem laedat &sic ansam erun pendi sanguini praebeat. Scilicet quando calculus mole &pondere suo ramos venae emulgentis comprimit, liberiorem sanguinis transitum per hos impediendo, efficit, ut per arteriolas emulgentes adductus, nimia copia &impetu earum tenues &capillares ramulos, qui ultimo terminantur in tubulos urinarios, valde distendat &tandem viam sibi faciat in eos, qui secundum naturam tantum urinam vehunt, eosdemque subeat ac in urinam transeat.