Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 139
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod longe adhuc magis sit, quando in dispositione ad calculum, varii generis remedia, quae urinam &calculum pellunt, commendantur &applicantur, ut quidem communis &pessima est consuetudo, praesertim si calidiora fuerint, ex terebinthina, succino, vel junipero Fit etiam tali in casu, ut calculus in renalibus parata. tubulis incarceratus, arrosione &excoriatione dilacerando minima renum vascula, sive siphunculos, exulcerationem efficiat. Qua facta, pus cum sanguine per uretheres in vesicam instillat, &sic mictum valde dolorificum exeunte puris &sanguinis corrupti cum urina portione, producit. Id quod tamen etiam quandoque fieri potest, quanquam rarius, ab uretheris per calculum exulceratione. §. XIV. Mictionis quoque cruentae, copiosae &valde ancipitis species est, quando ex vesica, ab acriori praesertin ibi stagnante copioso sanguine, exulcerata, mucosa valde, ex parte purulenta &cruenta materia in ejusdem cavitatem descendit. Tum enim cum intenso ardore, intolerando dolore &difficultate urina redditur, simulque tremores &convulsivae artuum, cum frigore &tremore stipatae, motiones, sese jungunt. Vidimus id aliquoties in gonorrhoea desperata &inveterata laborantibus, acri simul &corrosiva materia e genitalibus profluente ac partes vicinas arrodente. Quae labes interna ubi adest, ac renum, vel vesicae substantia simul corrupta est, &purulenta ac putrida materia copiose secedit, urinae exeunt furfuraceae, &parvae carunculae, aut corpora, capillos, vel vermiculos aemulantia, in urina conspiciuntur, quae a vesica nequaquam possunt abscedere. Haec enim resolvi nequit in ejus, modi filamenta. Sed a contenta mucosa, vel in renibus, vel in vesica, materia, concrescunt in ejusmodi figuram &XV. consistentiam. Accedit aliud cruentae mictionis genus, a caussa videlicet externa, contusione, lapsu in terram, elevatione onerum &percussione productum.