Latin
CASVS V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS V. Vir sexaginta annos natus, spongiosi corporis habitus, haemorrhoidali fluxui adsuetus, dolorum podagricorum utut mitiorum, vere &autumno ineuntibus, tentatus fuit in sultibus. Circa aestatis exitum, horeos fructus refrigerantés liberalius paulo ingessit, &contra podagricos dolores panacaeam sic dictam ab empirico assumsit: quae constabat, ex opii crudi in frustula dissecti drachma, cui duae aquae liliorum convallium spirituosae unciae affusae fuerunt, &ita leni digestione steterunt. Hujus liquoris cochleare circa lecti introitum Medicaster sumendum jussit: cujus usus, quod placidiorem somnum conciliabat, per aliquot septimanas continuatus est: &paroxysmi, circa consuetum alias tempus infestare soliti, mirum in modum allevati sunt. At vero elapsis aliquot hebdomadibus, mense Octobris, febris cum totali virium suppressione, extremorum frigore &perpetua somnolentia insecuta, aegrum omnium praeter opinionem jugulavit. Epicrists. CHoffim. Pst. T. IV. P. II.) Dici vix potest, quod tamen quotidiana declarat experientia, quam pernitiosum sit, consuetos podagricorum paroxysmos valentioribus remediis supprimere, &materiam illam acrem causticam, quae solenniter, utut cum dolore, per congrua emunctoria protruditur, intus retinere: quippe tali modo partium internarum inflammationes, spasmi vel sphacelationes, quam in nostro aegro praesentem fuisse nulli dubitamus, perpetuo fere subsequuntur.