Latin
CASVS V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 546
Unproofread scanNot analysed yet
Non potuit autem non, propinata narcotica medicina in corpore laxioris habitus, senio vicino &a refrigerantium fructuum abusu jamjam debilitato, infaustum relinquere effectum: quippe Practicorum fide dignorum observationes confirmant, a solo refrigerantium abusu, corpora podagricorum orci faucibus tradita fuisse. CABVS VI. Ante quadraginta propemodum annos, cum in principatu Halberstadiensi, provincialis Medici munus obirem, me consulebat Illustris regiminis Consiliarius, qui parente hypochondriaco &podagrico natus, jam per decem annos &ultra, vix enim tunc trigesimum quartum superavit, &hypochondriacis pathematibus &doloribus podagricis fuit afflictus. Vere &autumno potissimum invadebant paroxysmi, cum gravativa artuum lassitudine, appetituque aucto, quem postea sequebantur horripilatio cum extremorum frigore &tremore, vomitusque crebriores, quibus liquamina pituitosa &valde corrosiva acida, quae &dentes stupefaciebant, &pavimento immissa ebulliebant, copiose educebantur. Successit dein febrilis aestus, &tertio vel quarto die acerbi dolores pedes oppetebant, qui ad aliquot saepe septimanas persistebant, &demum sudore foetido acidum spirante perque piures dies durante solvebantur. Id vero erat memorabile, quod, si vomitus non praecesserint, paroxysmi diutius semper &acerbius bius pedes afflixerint. Inter medicamenta, quibus per complures annos usus fuit, non praesentius solamen atque lenimen, quam in pulvere absorbente nitroso, &essentia flor. lilior. convallium, cum spiritu vini phlegmatico extracta &sexta parte essentiae castorei remixta expertus est.