Latin
CASVS V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem Illustris hic vir quinquagesimo aetatis anno, febre acuta Berolini defunctus est, &dissecto corpore pancreas totum scirrhosum, &valde tumentes etiam glandulae mensenterii repertae fuerunt. Epicrisis. Hypochondriacos procedente aetate demum fieri podagricos experientia testatur, id quod ratione quoque demonstrari evidenter potest. Vterque videlicet affectus natura debiles &a parentibus iisdem morbis laborantibus genitos quam maxime infestat, atque primarium vitium potissimum in depravata alimentorum digestione, crudorum succorum abundantia, &excretionum quae sanguinis &humorum depurationi inserviunt defectu, confistit. Deinceps aliquot exemplis compertum habeo, in dissectis corporibus &hypochondriacorum &podagricorum, ubi ex superveniente alio morbo extincta fuerunt, inter alias viscerum corruptiones, pancreas scirrhosum maxime deprehensum fuisse, &ubi tale quid repertum fuit, ingentem semper acido ponticorum humorum prima in regione colluviem adfuisse, quae appetitus praeter naturam aucti, cardialgicae anxietatis, obstructionis alvinae, ructuum &vomitionum acidissimorum succorum vera causa exstitit. Quam inimicum vero acidum sit ad sanguinem delatum, dum temperatam ejus &gelatinosam crasin imo fluxilitatem destruit, praeternaturalem spissitudinem ingignit, excretionesque retardando, cacochymiae &viscidae &tartareae genitrix fit; is quam facile, qui fundamentis physico-mechanicis morborum generationem explicare novit, poterit penetrare. Ego itaque semper cum singulari fructu &hypochondriacis &nephriticis &podagricis, tum ad symptomatum mitiSucr. II. Car. XI.