Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 171
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde merito hinc caussam repetit Henricus ab Heer, quod septentrionalibus populis adeo frequens sit hic morbus, ac uti Lancisius observavit, nemo fere sobriae vitae addictus eodem corripiatur. Nec dispar ratio eorum, quae capiti stuporem conciliant, opiatorum, absynthii, lupuli, nicotianae, croci, carbonum vivorum, musti &cerevisiae fermentantis vaporum, quibus dum succi &canales plus justo rarefiunt ac distenduntur, impeditus utique fit progressus. XVI. Non minoris momenti ad funestam in cerebro haeStatus cachecticus &pomorrhagiam proritandam facit habitus corporis cachectilyposae concus cum dolore gravativo capitis junctus, sub quo fibrillae retiones. cerebri medullares &nervosae flaccidae &nimis lubricae evadunt, systaltica &oscillatoria sua virtute privatae. Quae cerebri dispositio quod non modo ad hemiplexiam sed &ad fortem &sanguineam apoplexiam multum conferat, nobis compluribus est compertum exemplis. Observavimus etiam asthmaticos, praesertim quando truculentum hoc malum a polyposis coagulis intra cordis ventriculos, vel vasa pulmonalia haerentibus fovetur. Observatum quoque frequentius est, non modo grumosas, sed &polyposas massas, sinubus cerebri, praesertim longitudinali, ac venis jugularibus internis inhaerentes, lethalem sanguinis in cerebro effusionem produxisse. XVII. Dein hic qui a sanguinis effluxu in cerebro oritur Apoplexia attonitus morbus, probe discernendus ab illo, qui fit a seri sancuinea ibidem secessu, &quem consequitur hemiplexia ¶ly- distinguenda sis ab ea quae 172 Secr. I. CAP. VII. De haemorrbagia cerebri. sis totius lateris, ac vita quidem servatur, sed admodum misera.