Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 172
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim fit, quando quidem sanguis nimia copia cum impetu congeritur ad caput, non tamen vasa perrumpit, sed propter diuturnam tantum stagnationem serum per poros fecedit, ac descendens vel ad cerebri basin, vel ad spinalis medullae alterutrum latus, eidemque incumbens, liquidi subtilioris activi tam secretionem, quam influxum in nervos, intercipit, eoque partes in latere alterutro sensu Vt praetereamus conspicuam illam diffeprivat ac motu. rentiam, quae affectus inter soporosos &hunc quem delineavimus intercedit, dum illi sensim, non simul ac semel accedunt, neque sensus &motus abolitionem, sed tantum sub somnolentia obnubilationem junctam habent. §. XIIX. Quod ceterum Hippocrates de apoplexia Sect. II. aph. XXXII. consignavit prognosticon; id utique veritati respondet egregie: vehementiorem, scilicet, qualis est quae a sanguine effuso, jlane non, debiliorem autem, sive quam sanguis stagnans &serum fecedens gignunt, difficulter sulvi. Nisi enim post venaesectionem &congrua adhibita auxilia intra XXIV. horas sequatur levamen &symptomata remittant, spes salutis decollavit, &ex observatione Aureliani. tertius dies longissimus moriendi terminus Isque funestus eventus metuendus tanto certius, si senes invasit plethoricos morbus, ubi iam vires fractae &cerebrum debile; si inebriationem summam, gravemque animi affectum iram &terrorem excipit; aut etiam si alii antea perpesso morbo supervnnit. Mortem autem instare concludendum: si stertor magis magisque ingravescit cum respirationis difficul ate; si cor palpitat vehementius arteriarumque pulsatio admodum magna, dura simulatque inaequalis; si, ubi paulisper ad se redit attonitus, aliena tamen est mens; si convulsivi motus unius lateris ipsiusque pectoris accedunt, frigidus praesertim in superioribus sudor haeret guttatim, ipsa exspiratio frigida est, &urina, &alvi stercora sponte elabuntur.