Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 181
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Femina generosa, quinquagesimum aetatis annum agens, constitutionis sanguineae &texturae admodum tenerae ac mollis, copiosum semper experta fuerat sanguinis per menses fluxum. Sed quum is quadragesimo nono anno ob aetatis rationem retineretur, ipsa de anxietate &angustia praecordiorum, inflatione in latere abdominis sinistro, gravitate &flacciditate artuum, vertiginoso capitis ac gravativo dolore, cum somno inquieto &interrupto graviter coepit conqueri, licet vultum rubicundum admodum exhiberet. Accedente tandem hieme, adeo exacerbata fuerunt haec omnia, ut Medici auxilium implorare cogeretur, qui ad discutiendos flatus salia dedit volatilia oleosa, itemque carminativas essentias, ac praeterea porrexit purgantem pulverem, ex resinae jalappae scrupulo dimidio ac tartari vitriolati granis sex. Quo quum lexies non sine acerbis torminibus fuisset purgata, insequenti nocte insultu correpta est apoplectico, pulsu tamen &Secta fuit vena protinus &respiratione adhuc integra. injectus clyster acris; quibus ad se quidem rediit attonita, sed superfuit aphonia magnaque capitis debilitas. Haec ut tolleret &recidivam arceret morbi artifex, obtulit denuo purgantem cum aqua liliorum convallium pulverem, ex resinae gialappae granis XII. &vitriolati tartari granis X. Quo assumto, elapsa vix hora, rediit apoplexia &miseram brevi tempore tradidit morti. Epicrisis. 182 SEcr. I. CAP. VII. De haemorrhagia corebri. Epicrisis. Inclinant utique in sanguineam apoplexiam sanguineae feminae desinente mensium fluxu, eaque propter venaesectione opus habent quam maxime, ne accedentibus aliis causis, in actum erumpat dispositio.