Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 182
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quod si quicquam aliud efficax, est certe usus purgantium validiorum ac tormina inducentium. Quae inter merito numeranda funestis multis effectibus infamata jalappae resina in pulvere data; quippe quae deglutita in stomacho facile coit ac plicis nerveae intestinorum tunicae adhaerescens, spasmos ciet ac oppido dolorosas tensiones, quibus utique sanguis urgetur ad superiora ibidemque effectus edit exitiales. Quo magis patet graviter peccasse medicantem, qui accedente post oblatum hoc purgans, apoplexia leviore, hac remittente, idem obtulit iterum in tanta copia, eoque recidivam induxit graviorem simulatque lethalem. Ac licet haud adeo incongrua videri possit noxios humores ad inferiora deducendi intentio, clementioribus tamen laxantibus, vel etiam clysteribus id fuisset perficiendum, non iis, quae intestinis spasmos, ex torminibus cognoscendos, inducunt, eoque sanguinem ad caput urgendo, ut ibi perrumpat &lethum inferat, faciunt.