Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 183
Unproofread scanNot analysed yet
re ciborum amittebat appetentiam, &vacillante digestione perpetuis fere vexabaturructibus sine ullo ex alvo constipata prodeunte flatu; labascere incipiebant vires, ingenti quoque praecordiorum dolore &angustia premebatur, moestis simul mentem fatigantibus cogitationibus, repentine &inopinato cum omnium sensuum amissione cecidit in terram, pulsu tamen &respiratione manente salva; collectis vero intra bihorium, post remedia idonea data, paululum viribus, ad se rediit, sed inde de genuum imbecillitate, de torpore &languore dextri lateris, nec non de debilitate memoriae anxias instituebat querelas. Proprio suasu petit Carolinas, non modo ut affectum depulsaret hypochondriacum sed itinere &conversatione moestabundas animo excuteret afflictiones. Quum ego jam praesens essem, enixe meum etiam quaesivit consilium, suasi ut moderatius biberet temperatiorem illum fontem vulgo Muͤhlen-Brunnen, quo per viginti dies insigni cum cuphoria utebatur. In reditu vero quum celebrem pertransiret urbem, invitatus ab amicis, lautisque conviviis exceptus nimium indulsit genio &vini potuiSub nocturno frigido coelo in patriam reversus, de spirandi angustia &anxietatibus conquestus sumsit diaphoreticos quosdam pulveres, a quorum usu purpura rubra in universo fere corpore comparere coepit, conquerenti simul de immani capitis dolore suasit Medicus in consilium vocatus venaesectionem in pede. Explorans meum de hoc remedio sententiam, prorsus eam dissuasi ob metum recursus purpurae ad interiora. Medico nihilominus magnum periculum ex neglectu venaesectionis praedicente, admisit eam, quae in pede satis largiter celebrabatur. Non ita multo post praecordialis anxietas majora sumsit incrementa sub extremorum refrigeratione &purpura disparente improviso vehemens insultus sequebatur apoplecticus cum omnium sensuum amissione, cum stertore pulsu valido &inaequali, facie existente tumida &rubicunda. Quo gravi affectu intra octo horas 184 Sucr. I. CAb. VII. De haemorrhagia cerebri. horas Vir magnae doctrinae &ingenii in meliorem vitam transferebatur. Epicrisis.