Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 184
Unproofread scanNot analysed yet
Plura in hac historia sunt memoratu digna quae in usum pathologico therapeuticum animadverti possunt; ac primum, quod in homine sanguinei temperamenti, quando moerori diuturno &gravi adjungitur prava diaetae ratio, inque primis immoderatior vini usus, systema nervorum ita infirmari possit ut pathemata formaliter hypochondriaca progignantur, quae non facile alias in ejusmodi temperaNotandum quoque est, quod oo dimentum incidunt. uturnas mentis fatigationes &labores cum moerore diutius infestante conjunctos, tam imbecille reddi possit cerebrum nervorumque systema ut ad insultus apoplecticos evadat diInsuper nostro in aegro primus insultus spositum. fuit levissimus, a sola impetuosiori sanguinis ex imo ventre ad caput per spasmos obortus, qui venaesectione, stagnantem in vasis cerebri sanguinem, resolvente &divertente, brevi potuisset submoveri. Quia vero nullus affectus facilius recurrit, quam apoplecticus, praesertim si non accurata &exquisita vivendi ratione, idoneisque remediis avertatur; factum hinc est, ut post usum Carolinarum quae magnum quidem hypochondriacorum praesidium sunt, minus vero morbis capitis favent, non observata accuratiori diaeta, gravior dein insultus subsecutus fuerit &quidem in nostro aegro lethalis, dubio procul, quod a larga venaesectione purpuracea materia ad interiora violentia majori conversa, spasmos suscitavit, quibus sanguis impetuosius adactus ad caput, tandem intus vasa disruperit. Caeterum de apoplexiae aliis causis, speciebus, &observationibus huc pertinentibus, in Parte III. de morbis ex atonia orris, fusius, volentę DEO, agemus. βECT. II.