Latin
DOLORIBVS ETSPASMIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 192
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem generis esse solet is dolor, qui a materia salino-causticae indolis ad habitum corporis propulsa &postea retrocedente nascitur; uti id in arthritide, podagra, scabie, erysipelate capitis, gutta rosacea laborantibus, saepius in praxi observavimus. In variolis &morbillis, antequam peccans materia, naturae robore ad extimam cutem propellitur, vel quod pejus si repellitur, atrox saepe cum febre aut delirio, vel in infantibus cum epilepsia, dolor caput torquet; quo casu, ubi materia exigua caustica dolorem efficit, praeternaturalis &vehemens membranarum potius strictura, quam earundem distensio, quae a copia seri &sanguinis magis sit, locum habet. Saepius in capite dolor est acutissimus, fere intolerabilis, fixus &diutius affligens, qualis totius corporis &animi vires pessundat, somnum tollit, concoctionem impedit, nauseam &ciborum fastidium parit, &alios saepe gravissimos capitis &nervorum morbos, ut sunt: vertigo, oculorum caligo, &suffusio, coecitas, aurium tinnitus, convulsio, epilepsia, post se trahit, atque etiam reliquas nervosas corporis partes in consensum trahendo, vomitum, alvi stricturam, extremorum refrigerationem faciemque moribundo similem efficit. Id quod a veteribus quoque animadversum videmus. CELSVS enim lib. IV. cap. e. scribit: cephalaeae notae sunt: horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, vocis suppressio, corporis refrigeratio, animae defectio, §. XII. Ad genesin doloris cephalici quod attinet consideratione etiam digna est nativa vel a parentibus tracta nervosarum capitis partium imbecillitas: pars enim quo debilior, id est vi tonica &elastica sua naturali valde privata, eo facilius &promptius humorem alienum admittit, recipit ac retinet, atque inde stagnatio, partiumque nervosarum afflictio contingit.