Latin
DOLORIBVS ETSPASMIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 193
Unproofread scanNot analysed yet
Novimus saepius cephalalgiam haereditariam, a parentibus debili capitis constitutione praeditis acceptam; vidimus etiam a diuturno animi moerore, a praepostera Venere, a nimiis lucubrationibus &mentis fatigationibus, item a nimis crebra sanguinis missione, vel effrenibus haemorrhagiis caput ita debilitatum fuisse, ut graves inde dolores, nec non alii, qui vehementer caput infestant morbi, exorti fuerint. §. XIII. Neque ex classe caussarum, quae vocantur remotae, Causa remiexcludi debet frigus, quod uti omnibus nervosis partibus, ta quoque si jam dolore premuntur, infestum est, &liberam transpifrigus, rationem per cutim impedit: ita maxime nocet, si capiti denudato admittitur, vel si id non satis contra nocturnum frigus fuerit munitum, vel etiam, si a longo sermone vel motu corporis nimio, aut a sole, aut ab ira, vel ab ingestis largius potibus spirituosis &inebriantibus incalescens pluvioso coelo, nocturno praesertim, repente exponitur. §. XIV. Memorandum id quoque est, cephalalgiam saepius Cephalalgia symptomatitantummodo esse symptoma, quod morbo demum acceca. dit. Ita frequentius febribus continuis, intermittentibus quoque, &inter has maxime quartanae iungitur: atque vix quicquam in praxi crebrius occurrit, quam quod mensibus inordinate prodeuntibus vel imminentibus, caput doleat gravissime; spasticae videlicet dum ex imo ventre Digestionis stricturae, in caput suum effectum exerunt. vitio &affectu sic dicto hypochondriaco laborantibus frequenter associatur: nam si prima regio vitiosorum humorum colluvie scatet, &inde oboriuntes spasmi ac flatus, humores ad caput plus justo urgent; nimia eorum congestio, vasorum distensiones, a quibus tunicarum nervoit. bemicralarum laesio sit, parit. Constat etiam hemicraniae causam, nia. a sto(Hossm. Syst. T. IV. P. II.) a stomachi vitio frequentius oriri, dum hoc non bene conquente, multae generantur cruditates, quae cum succo ciborum chyloso permixtae, per thoracicum ductum ad cor adductae, ac protinus ad caput delatae, antequam per congrua corporis emunctoria expurgatae fuerint, dolores periodicos efficiunt; qui absoluta digestione utplurimum invadunt. §.