Latin
DOLORIBVS ETSPASMIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 194
Unproofread scanNot analysed yet
XV Observamus porro aetatem puerilem valde doloribus esse obnoxiam, tum quod in hac aetate minus exacta servatur diaeta &ventriculus cibis dulcibus, fructibus horeis, placentis ac lacticiniis oneratur; tum quod etiam vermes, quibus gignendis pueri per opportum sunt, causam hujus mali praebent, dum putres &corrupti humores ad caput cum chyso delati, membranis motricibus elasticis tonum &robur naturale auferunt. Sciendum quoque est non semper &continenter dolorem hunc cruciare, sed dilucida sua ac definita interdum habere intervalla, ut magno aegrorum solatio subinde remittat, &ad notabile etiam tempus aegros deserat, qui certis tamen postea horis, diebus, imo mensibus &annis revertitur: certo tunc indicio, causam magis in remotis partibus, maxime omnium in ventriculo ac visceribus imi ventris haerere; quorum vitio sanguinis liber progressus per universum corpus maxime per caput ubi impeditur dolor excitatur: quod inprimis in viris, qui fluxui haemorrhoidali sunt vel fuerunt obnoxii, vel malo hypochondriaco affecti, observaXVI. vimus. Neque semper sine periculo cephalalgia est, nam si causa doloris magis intra cranium inque membranis cerebri consistit, sique dolor vehemens &assiduus cum febre excruciat &somnum paene omnem adimit, phrenitidem non raro praenunciat; si vero subito in hypochondriacis vel in melancholiam pronis, praesertim graviori animi assectu praecedente oritur, &somnum atque appetentiam auffert, ac cum auditus difficultate vasorumque interna pulsatione jungitur, haec vero cuncta sine febre fiunt, furorem praesagit. Ubi vero subitum &peracutum in capite dolorem aurium tinnitus, difficilis incessus, genuum imbecillitas, &impeditus tardusque sermo sequitur, signum est futuri morbi attoniti vel etiam hemiplexiae; qui tamen magis in opposito latere quam in affecto excruciat, dum hoc percipiendo dolori non amplius par est. Neque praetermittendum esse censeo, quod in adolescentibus &junioribus, frequentiores cephalalgiae, futurae arthritidis vel podagrae indicium praebeant.