Latin
INDICATIONES CVRATORIAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 196
Unproofread scanNot analysed yet
praesentius auxilium quam in eius missione positumerit, quae in locis non procul a parte affecta, melioris derivationis causa instituenda est, videlicet sub lingua aut in fronte, vel venae iugularis externae incisione, aut hirudinum pone aures applicatione; hac tamen adhibita observatione, ut si corpus nimis turgeat sanguine, primo vena circa pedum talos pertundatur postea sequente vel secundo die vena circa caput aperiri potest. Consultum quoque judicamus, ante sanguins detractionem, alvum sordibus deplere, quod commode &insigni cum levamine clysteribus fieri potest domesticis, vel etiam per infusum mannatum &rhabarbarinum, adjecto sale quodam aperitivo, ut cremore tartari, vel sale Sedlizensi. §. III. Ad compescendum vero nimium sanguinis abundantis &ebullientis orgasmum, mixturam blande diapnoicam &temperantem, ex aqua florum tiliae, liliorum convallium, sambuci, cerasorum nigrorum, antimonio diaphoretico, nitro purificato, cornu cervi usto, cinnabari &syrupo papaveris albi compositam, dare expedit. Externe vero epithema discutiens &temperans fronti &capiti cum linteo duplicato est applicandum, cujus formula haec esse potest: Recipe aceti rosacei, rutacei ana unciam &dimidiam, spiritus rosarum drachmas duas in quo camphorae grana sex soluta, nitri purificati scrupulos duos, olei ligni Rhodii guttas quindecim: vel sequens emulsio cum fructu usurpari poterit. Recipe nucleorum Persicorum, amygdalarum amararum ana unciam dimidiam, seminis papaveris albi drachmas duas, aquae rosarum, florum sambuci, cerasorum nigrorum ana uncias duas. Fiat emulsio: adde nitri drachmam dimidiam, camphorae in oleo amygdalarum dulcium solutae grana quinque M. D. Alia vero medendi ratione opus est, si a seri viscidi &vitiosi intra vel extra cranii membranarum vasa stagnantis copia, dolor cum torpore &gravitate saepe valde diuturnus innascitur, ubi nec sanguinis missiones, nec leriora laxantia quicquam efficaciter praestare possunt, sed tum dare convenit paulo valentiora, quae crassos glutinosos humores dissolvendi &simul per alvum expellendi facultate pollent.