Latin
INDICATIONES CVRATORIAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 197
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod utrumque egregie praestant, quae sequuntur pilulae: Recipe gummi ammoniaci depurati, sagapeni, myrrhae electae, aloës rosatae, extracti hellebori nigri, resinae jalappae, mercurii dulcis, cinnabaris praeparatae ana drachmam dimidiam, extracti croci, pulveris castorei, salis succini ana grana XV. M. F. Pil. ex scrupulo, numero XII. quorum sex vesperi, &sex postero die mane sumi possunt; quo tempore etiam ab omni cibo abstinendum &tenuia tantum iuscula aegro praebenda sunt: tribus vero diebus exactis, idem repeti potest remedium. Vacuata sic sufficienter vitiosi seri copia medicina utendum est tonica roborante &simul diuretica; quo fine ego multoties mixturam, quae ex tincturae antimonii acris partibus quatuor, essentiae succini &spiritus bezoardici Bussii, vel tartari &liquoris nostri anodyni mineralis, singulorum partibus duabus erat composita, summo cum fructu expertus sum; cujus usus, dosin bis vel ter de die sumendo, per Nam quae fibras septimanam &ultra continuari potest. torpidas roborando earum vim motricem elasticam excitant, simulque urinae fluxum promovent, ea in hac cephalalgiae specie, quae ab extravasato sero intra cutim &cranium, vel etiam in ipso cerebro oritur, valde proficua observavimus. Praeter haec autem cum CELSO, laborem &exercitationem usque ad sudorem, vehementem fricationem, &cibos ac potiones quae urinam movent, in tali doloris genere commendamus. S. V. Bb 3 Digi Si his in usum vocatis dolor non discutitur, confugiendum etiam ad externa, inter quae vesicatoria virtutis sunt expertissimae, quia pernitioso stagnanti humori exitum concedunt. Nos in usu habemus emplastrum meliloti, cujus uncia cum drachma cantharidum misceatur, adjectis granis aliquot camphorae. Hoc magnitudine thaleri nuchae applicari, &postea renovando illud, per longum tempus continuari potest; quod sine ullo incommodo insignem serosi humoris copiam fundit.