Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Absoluta sic doloris cephalici cura, quasdam necessarias adhuc cautelas &observationes ad eam spectantes subjicere haud erit inutile. Quandocunque dirus &acutus dolor, praesertim qui consistit in syncipite &sinubus frontalibus, tanta vi pollet, ut vires mirum in modum frangendo, vitae discrimen minetur, ablatio causae morbi minime erit prius exspectanda, sed aegro potius primo omnium levamen quoddam afferendum est; eo quod viribus amissis, Medicus frustra semper laboret. Quin imo ipsa doloris acerbitas saepe tanta est, ut graviora symptomata, vigiliam assiduam, animi deliquia, febrem, inslammationem mentisque alienationem accersere possit. Erunt ergo tum remedia interna, tum externa, ad dolorem levandum primario dirigenda. Ego vero ex internis, primas utique partes massae pilularum Wildegansii, quando cum cinnabari nativa miscetur, nec non pilulis Starckii deferre Digitized b oogl ferre soleo. Prius vero semper ante usum anodynorum enemate venter subducendus est. Inter externa nec tutius, nec virtute praestantius invenimus remedium, quam linimentum spissius ex sequentibus ingredientibus, sub taliforma paratum.