Latin
INDICATIONES CVRATORIAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 200
Unproofread scanNot analysed yet
Hemicrania &praesertim periodica, causam latentem utplurimum prima in regione habet, quando ventriculus cum annexo duodeno, vitiosa humorum colluvie refertus est, quam lenioribus tunc emeticis evacuare proficit: alvum quoque ducere &per inferiora sordes expurgare, noxiumque humorem a capite derivare interdum valde est necessarium; id quod optime, per pilulas polychrestas balsamicas, fieri potest. Postea elixiria stomachica, tonum ventriculi &intestinorum roborantia, sunt subSi vero ab inordinato mensium vel haemorjungenda. rhoidum fluxu, causa doloris nascitur, remediis quae salutares excretiones in justum &convenientem ordinem redigunt, prudenter est utendum.