Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 208-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Juvenis spongiosi habitus &sanguineae complexionis, a longo hinc tempore narium haemorrhagiis obnoxius, ob paulo validiora corporis exercitia nimiumque veneris usum &potum largiorem, frequentiores &largiores eas passus est: ad quas minuendas &compescendas ter singulis annis admisit in pede venae sectionem. Postea vero eam consueto tempore semel omisit vel potius neglexit. Hinc immani corripitur cephalalgia cum auditus difficultate &tinnitu, caput totum rubore intumescit. Venaesectio instituitur in pede &multum sanguinis extrahitur. Mitigatur inde quidem dolor; neque tamen sedem suam penitus relinquere voluit, donec stramine paulo duriori naribus intrulo largius sanguinis ex iis stillicidium fuerit procuratum. Inde dolores mitigati fuerunt mirum in modum. Sed cum a supra memoratis causis ex facili dolores recurrerent, nec sola venaesectio iis abigendis sufficeret; &quietam vitam &hydroposiam nec non serum lactis acidulatum frequentius bibendum commendavi, interpolato quandoque pulverum nitrosorum usu. Quibus ex toto integram valetudinem consecutus est. Epicrisis. A sola plethora in junioribus nares crebrius fundere sanguinem, sique hoc non accidit, capitis aegritudines inque primis cephalalgias sequi, per crebram experientiam certissimum est.