Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 209
Unproofread scanNot analysed yet
Quos morbos si natura non sponte per narium haemorrhagias solvit, Medicus id arte praestare debet evacuando sanguinem ex venis non procul a capite dissitis, incisione venarum iugularium externarum vel quae sub lingua positae sunt; meliori vero adhuc successu per scarrificationem in naribus vel apertionem venae idoneo instrumento factam, non neglecta tamen sed probe observata hac cautela, quod videlicet, si nimia adsit sanguinis exundantia, consultius sit, in dissito loco a parte affecta sanguinis missionem prius instituere, &postea non procul a morbosa parte; quia dato exitu sanguis ex partibus inferioribus spasmo subinde affectis saepius cum impetu in laesam partem ruit, non sine gravioris mali metuin tali cephalalgiae specie topica volatilia &suaveolentia calidiora fugienda esse censemus: sed praestat epithematibus paulo frigidioribus sanguinem ebullientem reprimere, quod tamen etiam adhibita prudentia fieri debet, praemissa videlicet venae sectione, pediluviis, &alvi segnis per clysteres decenti subductione.