Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 210
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus removendis varia a variis praescripta sunt remediorum genera, atque inter haec interne essentiae &elixiria cephalica, pulveres cinnabarini, fonticulus quoque nuchae &brachio dextro inustus, celebrata venae sectio, externe affectae partes oleis penetrantibus inunctae: sed sine levamine. Scripsit ad me historiam, adjiciens, quod nares tenacem albicantem mucum sed exili in copia fundant, &sensum se ponderosi saxi in sinistra capitis parte percipere: caput vix sine dolore inclinari vel verti posse, ita ut linguae etiam usus valde difficilis sit; colli quoque glandulas comAddidit quod ante biennium febris parere tumidas. tertiana ipsum corripuerit, quae, postquam materia largiter e pectore excreta fuit, levamen quoddam attulit. Mentionem quoque fecit doloris circa ventriculi regionem atque inflationis in hypochondriis. Dedi consilium ut thermas Carolinas adiret &secundum praescriptum a me regimen per mensem &utra iis uteretur: iniunxi demum accuratum vitae institutum cum motu corporis sufficiente &animi quiete; suasorque fui, ut praemissis frictionibus in nucha &cervice cucurbitulas cum scarrificatione apponendas curaret. Et inde eum melius se habuisse cognovi. Epicrisis. Non simplex cephalalgia hic affectus sed potius rhevmatismus qui totum caput &vicinas partes occupat, meretur appellari: eo quod humor vitiosus non unam partem occupet, sed per porosam substantiam serpendo, in vicinas nerveas partes, eas lancinando &vellitando delabatur. Causam sine omni dubio discrasia seri scorbutica, ex depravata ventriculi digestione &hypochondriorum vitionata subministravit.