Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 211
Unproofread scanNot analysed yet
Originem primam vero dedit nimia studiorum cum profundis mentis meditationibus intemperies, juncta cum lucubrationibus: quae quantam vim, ventriculum &intestina infirmandi &totum corpus morbidum reddendi habeant, experientia satis apertum ac manifestum est. In tali statu morbi particularia ut ita loquar remedia seu symptomatibus dicata nihil proficiunt, sed, si salus &sanitas speranda est, non ab aliis nisi ab iis quae vitiis fluidorum &solidorum amovendis sufficiunt, cujus generis sunt fontes medicati calidi vel frigidi cum regimine diaeteuco usurpati, peti debent.