Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 220
Unproofread scanNot analysed yet
tiam id consecuti sumus, ut ab omnibus incommodis liber, sanitati fuerit restitutus desideratissimae. Epicrisis. Et gonorrhoea virulenta &Gallica lues, ex eorum sunt morborum numero, qui nisi radicitus idonea &satis efficaci cura exstirpentur; ob relictas vel in glandularum tubulosa substantia, vel etiam, ut nonnullorum fert sententia in membranis quae pinguedinem cingunt, altius impactas particulas, ex facili reviviscunt, dum ex latibulis suis excussae &denuo cum lymphae &sanguinis massa connuptae, per nitiali sua vi, instar seminii vel fermenti sese multiplicant, omnis generis fluida inquinando. Cura horum affectuum, quae per salivationem a mercurialibus excitatam, quasi specificum passim commendatur remedium, si immanis &chronicus capitis dolor fuerit junctus, non semper expectationi respondet; &proinde WILLISIVS de anima brutorum cap. 2. tali in casu eam rejicere, multis exemplis quae recenset infelicis successus adductus, non veretur. Addo etiam illud, quod chirurgi quibus vulgo ea committitur, empirice utplurimum posthabita &individui &aliarum circumstantiarum ratione, hanc curam tractare soleant. Ceterum sudorifera quae antimonium crudum ingrediuntur decocta, si decenti modo &artis lege praeparata adhibentur. in hujusmodi Venereis affectibus maxime recrudescentibus laudabilem opem subinde praestitisse, compluribus exemplis edocti sumus: neque et am, sine convenienti horum usu, testium tumorem curatu non tam facilem, solis externis etiam alias valde efficacibus sanari posse identidem nobis perspectum compertumque est. De usu vero &viribus supra laudatae tincturae antimonii acris cum aliis permixtae illud linsinuandum esse duxi, quod morbis &praesertim capitis doloribus a colluvie serosa ortis magnas vires medendi possideat, eo quod vitiosum seruii cum per cutis Srer. II. CAp. I. De dolore cophalico.