Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 221
Unproofread scanNot analysed yet
cutis meatus tum per renes insigniter educat. Illud enim notatu dignum est, quod cachecticis gravativi dolores noctu maxime infestantes &per longum tempus durantes admodum sint familiares, atque aegritudines quae ex vitiata &impura lympha proveniunt utplurimum insequi soleant; unde cum WILLISIO loco citato p. 202. non semel annotavimus, plures post variolas, morbillos, imo purpuram, cephalalgiae quotidianae fuisse obnoxios, ubi &sanguinem depurantia quae seri vitiosi copiam per renes efficaciter educunt, optimam locant operam: nam serum in cachecticis corporibus in cerebri sinuositatibus imo ventriculis stagnans, dolorem illum ponderis instar gravem excitare valde est credibile.