Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 228
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus ergo mali causam non difficulter is reperiet, qui considerat talem esse irae vehementioris vim atque indolem, ut maxime suum pernitialem effectum in praecordiis exerat, per quae, ut bene explicat FERNELIVS lib. IV. de febr. c. 10. regio circa ventriculum, diaphragma, jecoris cavum &in eo ductus biliarii detenti, pancreas, in specie ventriculus, ejusque superius orificium, &quae sub costis nothis, anteriora versus &sternum inflectuntur, intelligitur, spasticis constrictionibus ea exercendo. Dein quoque ab ira valde commoveri biliosum succum, &systole canalium, qui bilem vehunt, intensiori reddita, eam copiosius in duodenum effundi constat; ubi postea diuturniori mora, corrosiva fit &corrumpitur, &diarrhoeae, cholerae, vomitionis, atque etiam doloris cardialgici causam omnino subminstrat, quia acrimonia sua, &pylorum &fundum ventriculi afficit. A terrore quoque paulo graviori cito induci posse cardialgiam multoties experientia docet: &moerorem etiam sensim sensimque humores corrumpendo ad graves diuturnasque cardialgias disponere PLATERI Observ. II. testimonium exhibet. §. XIV. Affectio ventriculi spasm odica est frequenter symptomatica. Non pauca nobis sunt cognita exempla ubi calculus in principio vel quod pejus in medio ureterum haerens, praeter alia gravia accidentia, etiam vehementem cum intolerabili anxietate junctam cardialgiam excitavit. Simile etiam quid observavimus a calculis biliariis, si canalem cysticum vel cholodochum pertranseant, vel fixiorem in iis sedem habeant. Qua de re in sequenti Capite fusius agere nobis constitutum est. Luculenter vero etiam hinc apparet, quomodo per consensum a solo motus vitio, pars corporis nostrisensa praedita, absque materiali ibi existente causa graviter affici queat. §. XV. Longe vero atrocior &plenioris periculi species cardialgiae est, quae ab hausto veneno urentis &causticae indolis inducitur. Vulgatissimum atque innumeris funestis exemplis infamatum illud arsenicum, &ei similia, non alia ratione perimunt, quam quod subtili &penetrante veneni acumine, altius, in intima fibrarum nervearum ventriculi, se insinuant, easque discindendo ac arrodendo, ad immanes spasticas stricturas adigunt atque exstimulant: quae postea universum nervosarum partium genus in consensum trahendo, non modo ea symptomata, quae cardialgiae sunt essentialia, sed &insuper saeviora &funesta, ut inflammationem sphacelosam, delirium, convulsiones, inducunt.