Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 229
Unproofread scanNot analysed yet
Simile quid aliquando in viris, haemorrhoidibus suppressis qui laborarunt, evenisse notavimus. §. XII. Quamvis vero non adeo facile sit, hujus rei invenire causam, nos tamen quandocunque consideramus, a sanguine intra intestini coli vel recti membranarum vasa stagnante, spasmodicum dolorem in iis partibus effici; nullam aliam pariter hic subesse causam judicamus, quam, quod facta palindrome, sanguis ad regionem ventriculi &praecordialem delatus, atque vasa ventriculi infarciens, ejus potissimum orificia spasticis stricturis pariter Et confirmamur in hac senafficere &infestare possit. tentia, cum inter frequentes observationes in comperto sit, in iis qui asthmate stomachali flatulento spasmodico, saepius lethali, &utplurimum hydropem post se trahente, laborarunt, post mortem infarcta &obstructa viscera sanguinea, praesertim hepar, vel etiam polyposas concretiones in cordis ventriculo repertas fuisse, quibus, dum obex ponitur sanguinis libero circulo, facile ejus impetus ad praecordia fertur, qui sic causam tam anxii doloris, quem perpetuo ructus concomitari solent, subministrat. §. XIII. Cum vero &sine singulari vel plane nulla inflatione, ille acerbissimus &anxius ventriculi dolor, vulgo Magen-Krampff, non tantum orificiorum sed etiam totius substantiam, ob tunicam nervosam, spasmorum vehementia affligat, ejus etiam causas paulo exactius investigare oportet. Jam vero nil propemodum in praxi frequentius occurrit, quam quod mox a vehementi iracundia, circa praecordia &cordis scrobiculum, &magis versus dextram partem, compressorius &constrictivus dolor cum anxietate &angustia pectoris, nausea, ciborum fastidio, oris amaritie oboriatur.