Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 230
Unproofread scanNot analysed yet
Nam materia illa activae causticae indolis, ubi a nexu &implexu humorum sequestrata, &ad cutis extima propulsa, relegit sua vestigia, atque nervosis tenerioris &firmioris texturae ventriculi &intestinorum tunicis se altius insinuat, non secus ac venenum agere solet, sique diutius persistit, cardialgicas anxietates inducendo, hominem exanimat atque non raro interficit. XVIII. Dysenteriae epidemicae &malignae, quando ea incaute comprimitur, infausto &periculoso sane omine cardum caustica acris materia, ex intedialgia supervenit: stinorum inferioribus ad superiora &ventriculum, retrogrado motu &impetu delata, principes has partes graviter infestat, subinde lethalia accessere symptomata consuescit. §. XIX. Periculi quoque plena a vermibus innascitur cardialgia quando videlicet, uti bene meminit TRALLIANVS, ex partibus inferioribus sursum ad ventriculum ascendunt, ejusque orificiis firmiter inhaerescunt. Memorabile est quod proponit HERCVLES SAXONIAE in praelect. pract. P. II. cap. 7. scribens: ante tres annos ego vocatus ad puerum undecim annorum, vermibus refertum, cui pilulas exhibui. Mane cum reverterer, erat mortuus. Curaui ventriculum aperiri, inveni triginta tres vermes dodrantodes vivos, ori ventriculi adeo tenaciter inhaerentes, ut vix avelli potuerint. Similia exempla legi possunt apud HENRICVM ab HEER, &LANCISIVM Ir. de mort. subitan. nec non apud RIVERIVM L. 9. cap. 10. Repentinae ejusmodi mortis causam non aliam fuisse, quam syncopen invincibilem, a validiori cordis seu potius vasorum ipsi vicinorum constrictione derivandam, veri est simillimum. Ex quo intelligitur, quanta sit ad vitam servandam stomachi ceu nobilioris partis praestantia, ut igitur HELMONTIVS hac causa fuerit adductus, animae sentientis ibi sedem collocare. caussa abSunt vero adhuc aliae, atrocis stomachalis spasdita mi abditae causae.