Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 231
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ubi dolor indesinens est, per multos trahit menses, ut carnem ac omnes demum in partibus vires consumat, labem ac vitium in partibus solidis subsolidis vitia. esse recte concluditur: quod etiam sectionibus post mortis. tem institutis evictum habemus. Ita in tali chronico vitio, RIVERIVS, vid. cent. 1. obs. 90. scirrhum, totum pancreas, pylori ac duodeni principium ambientem, invenit. JACOBVS HOLLERIVS, de morbis internis pag. 153. de quodam narrat, qui febre, cardialgia, vomitu, torminibus ventris, dejectionibus pici similibus diu vexatus, tandem obierit. In cujus secto corpore inventum ulcus pustulatum in ambitu, quod tunicas omnes ventriculi, qua parte in pylorum est aditus, exedit. XXI. Alia adhuc dirum hunc affectum generandi ratio a parctidibus retroac via, per metastasin est. Ita binis exemplis, nobis conpulsis. stat, parotidum tumores in sexu muliebri non adeo exiguos, externis quidem applicatis evanuisse, sed brevi post cardialgiam cum angustia spirandi insecutam fuisse. Observatum quoque a nobis est, &hemicraniam, &cardialgiam inter se alternasse, ita ut cardialgia sublata hemicrania fuerit secuta, &postea, hac ipsa discussa, cardialgia XXII. redierit. Ceterum dolor ventriculi cardialgicus ex iis est morMorbi decursus. bis, qui, nisi diutius persistant, non facile necent nisi accedat inflammatio: quare non sine periculo est, si aliis morbis praesertim febribus acutis &malignis superveniat. Perite enim HIPPOCRATES prodidit Sect. IV. aph. 65. in febribus circa ventriculum fortis aestus &cordis morsus seu dolor malum est Porro etiam hic adfectus inter eos referendus est, qui certis &ordinatis temporum intervallis quandoque etiam inordinatis redit, &vel breviori, vel longiori tempore affligit, ac alio tempore mitior, alio vehementior est.