Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 234
Unproofread scanNot analysed yet
Non rarum nec insolens quoque est, post tertianam, anxium circa praecordia dolorem, cum insigni virium languore, ciborum fastidio, oris siccitate, &animi leviuscula defectione, lentoque calore interdum observari; quae cuncta mala a bile acri &vitiosa, copiosius in duodeno, si virtus ejus motrix peristaltica sub morbo valde fracta fuerit, coacervata diutiusque stagnante produci, exinde demum intelleximus, dum leni emetico, verbi gratia, uno vel altero grano tartari emetici, cum sufficiente quantitate aquae dato, effusa magna saburra, conquievisse protinus haec omnia mala vidimus. Referri huc optima ratione, HIPPOCRATIS Aph. XVII. Sect. IV. meretur, qui, non febricitanti, ubi cibi fustidium, cordis dolor vertigo tenebricosa &oris amaritudo, purgatione per superiora opus esse, significat. Sique cardialgiae biliosae quod saepius sit, vomitio jungitur, liquorem anodynum nostrum mineralem cum aqua frigida fontana, vel aqua florum chamomillae, millefolii, acaciae, tiliae, sambuci, liliorum convallium, primulae veris, cum praesentaneo levamine exhibuimus. Sub hoc statu magnopere cavendum est, ne Medicus calidas essentias stomachales vel carminativas porrigat, neque crebriori calidorum infusorum usu, aegrum maceret, quippe haec omnia dolorem magis augent, quam minuunt.