Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 235
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Ubi vero intensus, pressorius, &gravativus, stomaQui ex cruditatibus ochalem regionem diutius infestat dolor, isque a cruditatiritur dolor bus acido viscidis, firmiter ventriculi aut duodeni tunicis aliter trainhaerescentibus oritur, quod frequentissime in iis, qui ex ctandus. morbo jam convaluerunt, ac qui etiam ab aliis causis infirmum habent ventriculum, evenit, tum utique alia curandi opus est ratione. Nam sub tali casu, medicamenta digestiva, &quae salino oleoso &aromatico incidente ac roborante principio agunt, necessaria sunt: quo nomine probatae &expertae virtutis ea quae sequuntur, proponere &laudare voluimus, ac primo pulverem qui ita habet. Rec. radicis ari, pimpinellae, zingiberis, galangae, flavedinis corticum aurantiorum, seminis cymini, macis, singulorum drachmam, sacchari Canariensis ad pondus omnium. M. f. Pulvis, qui convenienti dosi leniter cum vino optimo decoqui &propinari potest. Dein sequens se commendabit mixtura: Rec. Essentiae cedoariae, carminativae Wedelii, spiritus de tribus ana drachmas duas, balsami nostri vitae guttas XV. Interdum vero opus est, ut ante horum usum, colluvies vitiosorum humorum si nimia est, blande per superiora educatur praesertim si ad vomitum Verum tunc non facile ultra radiappareat dispositio. cem ipecacuannae ascendere licet: cum haec non tam valide nervosas tunicas commoveat atque aggrediatur, nec dispositionem ad vomitum relinquat, post operationem, sicut ea quae ex stibio parantur consuescunt. VII. aliter qui Ab hausto veneno caustico, item a nimis drastico, ex veneno. purgante &vomitorio, si quis in hoc malum, quod vitae saepius praesens minatur periculum, conjectus fuerit, tunc vix efficacius auxilium, ac in usu lactis recentis, item in oleosis, oleo amygdalarum dulcium, olivarum, sufficiente quantitate haustis, addita simul dosi theriacae veteris expectandum erit. Praestat vero in principio tantum lac solum, sive melius ejus cremorem sine theriaca dare, ne vomitus &secessus, quo saepius optime venenum &corrosiva materia simul expellitur, nimis cito sistatur.