Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 249
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter fieri observamus, quando corpora plethori ca in balneum nimis calidum mittuntur, vel sudorifera fortiora cum regimine calido obtruduntur: nisi enim symptomatibus ingravescentibus mature solvatur plethora, graves &periculi haud expertes scenam ludent aegritudines. Porro ex hac morbi historia docemur „quod immanes cardialgicae passiones a solo sanguine intra membranas ventriculi stagnante, sine ulla vitiosorum humorum in eius cavitate stabulante copia, excitari possint, atque unicum auxilium in sufficienti sanguinis detractatione repositum sit: qua neglecta vel insuper habita, nec praesentissimae alias virtutis ad vincendum talem morbum remedia quicquam perficere posse, recte colligitur.