Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Cardialgiae Duobus abhinc annis ex Anglia hic casus ad nos fuspasmodica it missus &consilium meum requisitum. Illustrissima feex plethorae mina, triginta annorum, sanguineae complexionis, ante de &hamorcem iam annos gravissima laboravit hemicrania, qua usu rhoid. non thermarum Epsoniensium fuit liberata. Postea maritata, rite fluentiin ipso puerperio idem malum rediit, atque identidem obus. pe acidularum post aliquot tempus sublatum fuit. Verum non ita multo post, intolerabilis intestinorum invasit dolor, per decem dies in inferiori eorum parte confistens cum tumore, qui etiam alvi depositionem valde difficilem reddebat. Ubi vero haemorrhoides fluere coeperunt, sublevatus quidem dolor, sed inferior tumor alvi obstructionem efficiens remansit, atque etiam semper pressione thoracis, quae fit in feminis per ligacula, increvit, qui tamen applicatione allii cum lacte levatus quodammodo fuit. Ab eo tempore labem contraxit ventriculus, ita ut a cibo minus salubri vel etiam copiosius ingesto, anxia compressio &constrictio circa praecordia fuerit secuta: quae (Hoffm. Syst. T. IV. P. II.) in puerperio secundo atrocior reddita, licet carminativis &anodynis exhibitis quodammodo remiserit, tamen ex toto vinci non potuit. Hanc Medicus quidam expugnandam vomitorio promisit; sed tantum abfuit ut inde diminuta fuerit, quin potius incrementa maiora ceperit. Neque vina medicata, neque laxantia, quae in usum subiunxit, quic quam profecerunt.