Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 258
Unproofread scanNot analysed yet
Admotis ventriculo &extremis partibus fomentis praecalidis, ructibus praecedentibus vomitu reiecit mucidam tantummodo materiam: post aliquot horas, reverso calore madido in superficiem corporis, a doloribus fuit liberatus. Ceterum Illustrissimus hic Vir interdum autumno catharrosis defluxionibus cum gravi tussi &inquiete afficiebatur. Medici tum ad praestandum lenimen, dosin pilularum de styrace cum refracta aloëphanginarum dosi, repetitis vicibus porrigebant. Hinc mitiora quidem reddita symptomata; sed postea morbus praecordialis cum inflatione cardialgica, longe maiora sumsit incrementa, adeo ut quandoque per integram septimanam graviter in lecto decumbere cogeretur. Opem vero tunc temporis atque levamen saepius insigne fuit expertus a leni emetico, dum ab uno tantum tartari emetici grano soluto &cum potu diluente sumto, magna saburrae &materiae pituitosae copia vomitu fuit reiecta: quae obscuri bruni coloris cum esset, metum &suspicionem incussit sanguinis corrupti; cui etiam sententiae Medici ordinarii suffragabantur. Sed ego postea accersitus cum rem penitius inquirerem, Illustrissimum Virum saepius usum fuisse potu succolade reperi. Judicavi inde hunc insolitum colorem accersendum: &obfirmavit me experimentum a me factum, ubi materia incocta &carbonibus injecta, nullum foetidum odorem diffundebat. Epicrisis. Ex praefata morbi historia id saltim in usum suum Medicae artis tirones depromere possunt, quod in tali cardialgiae quae ab atonia &inflatione oritur specie, doloris levandi causa, minime quae opium ingrediuntur ut sunt pilulae de styrace in usum ducenda, praesertim quando causam morbi vitiosae &copiosae ex prava digestione provenientes cruditates subministrant.