Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 259
Unproofread scanNot analysed yet
Nam utut haec ipsa cum aliis corrigentibus permixta, in morbis ubi spasimorum auocia trocia urget circumspecte data, locum invenire possint; tamen ubirobur ipsius ventriculi &primarum viarum deficit, &cruditatum ingens est proventus, nunquam nisi augere velimus mala praebenda sunt. Eiusmodi potius in casibus, quae leniter provocant vemitus, educendo saburram vitiosorum humorum, utilitatem afferunt desideratissimam; quibus denique tonica &temperate balsamica interne &externe substitui possunt. Ceterum Illustrissimus vir omnia remediorum genera aspernabatur, praeter lapides cancrorum quibus cum aqua fontana quotidie fere vesperi utebatur, nec non aquam analepticam spirituosam ex corticibus citri, aurantiorum, pomorum chinae, cum vino Hispanico destillatam &iulepo rosarum dulcificatam, quam nonnunquam assumebat,