Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 266
Unproofread scanNot analysed yet
Porro ad horum calculorum frequentiorem proventum immoderatum spiritus vini item cerevisiae crassioris usum plurimum conferre, non modo auctoritate &fide Cl. SYLVII constat, qui prax. med. libr. I. p. 302. testatur, se ex huius aliorumque potuum generosiorum abusu aliquoties icterum &huic succedentem asciten utplurimum lethalem observasse, hepate scirrhoso multisque calculis &tophis obsesso subinde reperto; sed &ipsa sana ratio id evincit: nam spirituosa inque primis spiritus vini, &chylum &lympham &sanguinem ad coagulum quam facile disponunt. In laboribus enim chymicis ad crystallisationis negotium promovendum spiritum vini mixturae affusum magnam vim habere, compertissimum est: praeterea, potibus vinosis &spirituosis corpora nimis incalescunt, &dissipato liquido sanguinis &humorum incrassatur massa. XIV. Deinceps feminas post quinquagesimum annum, cessante mensium fluxu, calculis nonmodo urinariis sed &biliariis atque inde gravibus obortis symptomatibus tentari, identidem experientia docemur; cujus vix alia subest ratio, quam quod succrescente majori sanguinis in vasis copia, hic difficilius moveatur, &hinc inde subsistens secedentibus partibus tenerioribus spissior reddatur. Nec rarius vidimus, eiusmodi feminas inexplicabilibus in epigastrica regione doloribus expositas fuisse, ita, ut morti vicinae ob vehementes angustias &anxietates visae fuerint, superveniente intenso subinde extremorum frigore, dictorumque symptomatum singulis diebus circa mediam noctem recursu, quibus accessit dolor in hypochondrio dextro ad totum abdomen interdum sese extendens, cum foedo ad flavum accedente, faciem totumque corpus deturpante colore; quae tamen pathemata exclusis per alvum vel sua sponte vel artis beneficio excrementis argillaceis prorsus quieverunt.