Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 267
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt vero varii &valde acerbi generis, quae calEnarratio culos ductibus biliariis inhaerentes comitari &insequi sopathematum lent pathemata, ut etiam collective sumta &considerata, eorum praesentiam arguant. Ordinaria fere sunt: non vagus sed in una eademque sede, hypochondrio nempe dextro circa regionem hepatis defixus &constans, premens gravativus vel etiam acutus cum foedo plerumque facier colore, interdum ad epigastricam regionem &cordis scrobiculum sese extendens dolor; cujus certis intervallis tanta fit exacerbatio, ut tormina ac cruciatus totam abdominis cavitatem occupent, juncta plerumque inappetentia, nausea, conatu ad vomendum, circa praecordia anxietare, dolore cardialgico, animi defectione, alvo duriori &adstrictiori: quibus tandem dira &contumax optimis haud auscultans remediis accedit icteritia. Quidam afflictorum continuo ventris torminibus exagitantur &vitam per multos annos miserrime trahunt; plurima pars hydrope perit. In quibusdam gravativus, obtusus, profundus satisque contumax cum sensu ponderis dolor persentitur, idque plerumque fit, quando mollioribus &minoribus calculis folliculus felleus valde distenditur. §. XVI. Intensior vero &acutior si persistit &universum Delor aintus Systema partium nervosarum in consensum trahendo vequid indicet. hementes spasticas stricturas, non modo circa partes vicinas sed etiam remotas, brachii nempe &artuum distensiones, convulsiones epilepticas, neque minus cum pulsu duro &celeri febrem efficit; indicium est, calculum &mole &asperitate insignem firmiter ductibus biliariis inhaerescere: ex quibus causis tandem fit, ut brevi mortem accersat. LI 2 §. XVII. (68 Sccr. II. Car. III. De doloribus &spusinis §. XVIII.