Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 269
Unproofread scanNot analysed yet
ceconomia actionum vitalium &animalium in universo corpore perturbatur. Idque non tantum sit, quando calculi per ductum cysticum ad cholodochum, iter suum conficiunt, sed &quando ipsa vesicula fellea, quae membranis nerveis sensibilibus ob dextri intercostalis nervi interipersas ramificationes, gaudet, a nimium aucto bilis coagulo vehementer &supra modum distenditur, tunc non secus ac in vesica urinaria, si ingentis molis quandoque ad sex vel octo uncias accedens, quale exemplum nuper habuimus, ibi hospitatur calculus, symptomatum acerborum caterva corpus obruitur. Legimus enim apud auctores spectata fidei, felleam vesicam tam grandem a copioso intus haerente solida materia fuisse deprehensam, ut naturalem magnitudinem vel triplum superaverit. XX. Dantur etiam dolores &spasmi cum consvetis symptomatibus juncti ex calculis felleis oborti, certis pe riodis invadentes &repetentes. Ita notabilis est casus quem B. PETERMANNVS in Dissert. de scrutinio icteri ex calculo vesiculae fellis recenset, ubi quidam ictero annuatim periodico cum doloribus afflictus est, qui vero post evacuationem lapilli baccae lauri similis cessavit: altero anno cum idem morbus rursus invaderet, exhibitis convenientibus remediis rejecti sunt per alvum plus quam sexaginta calculi flavescentes, quorum alii rotundi &laevi, alii angulosi &asperi, alii molliores, alii duriores fuere, magnitudine partim phaseolos &pisa, partim quoque lentes referentes.