Latin
METHODVS MEDENDI GENERALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 269-2
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS MEDENDI GENERALIS CVM CAVTELIS. Perspectis sic omnibus &singulis, quae ad historiam hujus affectus, tum quoad caussas, &prognosin, tum quoad eum dignoscendum faciunt, pertinentibus circumstantiis; sequitur nunc, ut etiam folliciti simus de accommodatis ad eum tollendum vel mitigandum saltim, vel ad eorum generationem praecavendam praesidiis. Quemadmodum vero duplex semper morbis medendi via est; altera, quae in paroxysmo, altera quae extra eum locum invenit, dum in illo Medici consilium magis ad symptomatum, spasmorum &dolorum ingravescentium mitigationem &allevamentum: extra paroxysmum vero ad removendas caussas directum esse debet; ita etiam hanc in praesenti affectu locum obtinere existimamus.